- CINCTORIUM
- CINCTORIUMin Glossis παραζώνιον, a cingendo. Martialis, l. 14. Epigr. 32. de parazonio,Arma Tribunicium cingere digna latus.μικρὰν μάχαιραν Graeci exponunt, gladiolum, pugionem. Hinc apud Pomponium etian, ubi de Neuris, l. 2. c. 1. extr. Mars omnium Deus; ei pro simulacris enses et tentoria dedicant, hominesque pro victimis feriunt. Salmasius pro tentoria reponit tinctoria, a sanguine, quô tinguntur; vel potius Cinctoria, h. e. sicas, quae accinguntur. Occurrit eadem vox, apud Plin. l. 7. c. 7. Tu. cuius semper in Cinctorio mens est; h. e. cuius mens in caedibus et gladiis semper versatut, qui nihil nisi cruentum ac crudele cogitas. Cui simili lequutione Terentius, in Eun. Actu 4. sc. 7. v. 46. Iamdudum tibi animus est in patinis. Et Aristophanes.Τῷ χεῖῤ εν Αἰτωλοῖς, ὀ νοῦς δ᾿ εν Κλωπιδῶν.Vide Salmas. ad Solin. p. 188.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.